- ATHENODORUS
- I.ATHENODORUSEpiscopus Neocaesariensis in Ponto. celebris, frater Gregorii Thaumaturgi. Discipulus Origenis, inrerfuit concilio Antiocheno, contra Paulum Samosatenum, A. C. 266. sub Aureliano Martyriô coronatus. A. C. 275.II.ATHENODORUSEretriensis, libros ὑπόμνημάτων scripsit, ex quorum 8. quaedam de Thetidis et Medeae in Thessalia super pulchritudine certamine retulit Ptolemaeus Hephaestionis, cognomento Chennus, in novae ad variam eruditionem Historiae l. 5. et inde Photius Cod. 190. Item sculptor marmorarius, Plinio memoratus. l. 34. c. 8. et l. 36. c. 5.III.ATHENODORUSPhilosophus, de cuius aetate nemo ambigit, nam Augustus cum Tiberio praeposuit, ut constat ex Suetonio in Claud. c. 4. im o et Augusti ipsius Praeceptor antea fuerat, teste Lucianô, in Macrobiis; Cui hoc documentum dedit, Cum, Caesar, ira Te ceperit, nihil. prius, neque dixeris, neque feceris, quam ipsa 24. clementa Graecarum literarum recensueris. De patria non convenit inter omnes. Theodorus Metochita, in Hist. Rom.compendio, Alexandrinum vocat. Verba eius, in Vita Augusti, haec suut: Σοφὸς δέ τις Α᾿λεξανδρεὺς, Α᾿θηνόδωρος ὄνομα. Similiter Cedrenus et Manasses. Sed Eusebio Tarsensis est, itemque Straboni, qui Athenodori ipsius aetate vixit, ex quo etiam cognoscimus Cananiten vocatum fuisse. Sic enim ait l. 14. Α᾿θηνόδωρος ὁ τȏυ Σάνδωνος, ὃν καὶ Κυνανίτην φασὶν ἀπὸ κώμης τινὸς, Καίσαρος καθηγήσατο, καὶ τιμῆς ἔτυκε μεγάλης, ubi etiam refert, ut iam senex in melius mutârit statum patriae suae, quem perverterat Boethus, et Peta et civis malus. Quod etiam innuit Lucianus, ubi supra: Α᾿θηνόδωρος Σάνδωνος Ταρσυν`ς Ετωικὸς, ὃς καὶ διδάσκαλος ἐγεν´ετο Καίσαρος Σεβασοῦ ςθεοῦ, ὑφ᾿ οὗ ἡ Ταρσέων πόλις καὶ φόρων υνἐκουφίςθη, δύο καὶ ὀγδοήκοντα ἔτη βιοὺς, ἐτελυνεὐτησεν᾿ εν τῇ πατρίδι, καὶ τιμὰς ὁ Ταρσὲων δῆμος αὐτῷ κατ᾿ ἔτος ἕκαςον ἀπονέμει, ὡς Η῞ρωι. Plutarchus, in Publicola, cum citat: εν τῷ πρὸς Ο᾿κταουιαν τὴν Καίσαρος ἀδ`ελφην´. Scripsit etiam, περὶ ςπουδῆς, καὶ παιδιᾶς, teste Athenaeô; item περιπάτων, sive dissertationum libros, quorum 8. citat Laertius. Quaestionem etiam de Oceano, et aestu eius tractâsse, ex Strab. l. 1. constat, ubi de hac re remittit nos ad Posidonium et Athenodorum, nisi hic diversus sit a priori. Nam Strabo l. 16. praeter cum, etiam alterum fuisse eius nominis ait, itidem Tarsensem, cognomentô Cordylionem qui cum M. Catone vixerit, atque apud cum diem suum obierit. Vide Steph. in Α᾿γχιάλη. Voss. l. 2. Hist. Graec. c. 5. Videri possunt insuper, Euseb. Chron. A. C. 10. Vignier. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.